PALATINI

PALATINI
PALATINI
Scholiastae Iuliani Antecessoris c. 28. Omnes qui in palatio militant: quibus secundum nonnullos Castrenses oppositi; in qua sententia et Salmasius aliquandiu haerens, putavit separatum olim ac diversum fuisse ministerium Imperatoribus, Aulicum sive Urbanum, ac Castrense; et Castrenses quosdam dictos esse, qui in expeditionibus obsequium Principi praestarent eosque distinctos ab Urbanis et Aulicis Ministris: quemadmodum et supellectilem aliam videntur urbanam habuisse, aliam castrensem. Postea vero, se errasse ipse deprehendit, atque verius esse didicit, Castrenses dictos esse omnes Palatinos Ministros, quod semper adessent Principi, nec tantum in Aula vel in Urbe, sed in castris etiam obsequium illi et ministerium exhiberent, ac in omnibus expeditionibus eum sequerentur: Nam quocumque iret Imperator, id Expeditio vocabatur. Vide Salmas. ad Lamprid. in Alex. Severo. c. 41. Hinc Palatini, Proceres, Optimates Palatii, in Vita S. Genulfi c. 7. Primores palatii, apud Poetam Saxonicum Palatini Principes, apud Claudianum Palatinus Senatus, in de IV. Honor. Consul. v. 10.
—— Et in mediis effulget Curia castris, Ipsa Palatino circumvallata Senatu, etc.
E qua Nomenclatura, Scriptoribus Francicis infimae aetatis, Paladini dicuntur Regni Proceres. Liber de Castro Ambosiae p. 567. Quae mulier de Paladinorum stirpe descendit, ex linea Regii sanguinis. Iidem ita vocârunt seu veros seu fictitios Caroli M. comites expeditionum et praecipuos copiarum Duces, Orlandum, Renaldum Oliverium, Ogerium, quos Παλατίνους etiam appellatos fuisse, observat Laonicus l. 2. p. 57. edit. Genev. Redeo ad primam notionem, quâ vox cum Castrensis vocabulo aequipollet. Non vero Caftrenses ob id dicti sunt, quod in castris, h. e. comitatu Principis, versarentur: Alias enim etiam Corporecustodes, Protectores et Domestici, qui latus Principis protegebant, et militiam sequebantur armatam, istô potius nomine fuissent dicti; quos tamen constat numquam ita vocatos fuisse. Sed nec omnes, qui Palatinorum matriculis adtinebantur, hoc nomen habuêre. Nam qui in scriniis Imperatorum militabant, i. e. memoriae, epistolarum libellorumque, in numero ac sub nomine Castrensium ministrorum numquam fuêre: sed nec Admissionales, nec Cubiculall, hâc appellatione censebantur. Aliquot Ministros ex his, qui proprie Castrenses dicebantur, nominat Lamprid. l. c. Fullones, Pictores, Vestitores, Pincernas. Videntur et Coci et Piscatores et Balneatores et Cursores etiam, ac coeteri, qui Ministri proprie vocabantur, et aliquod ministerium, in Aula, gerebant, sic appellati. Istiusmodi Ministros ita describit Corippus,
Adfuit obsequio castrorum turba virorum;
Illis summa fides et plena licentia sacris
Deservire locis, atque aurea fulcra parare,
Regales mensas epulis ornare superbis,
Conservare domum, sanctumque intrare cubile,
Internas munire fores vestesque parare.
Dicuntur illi Sacri Palatii ministeria, in Cod. Theodos. et Sacro Ministerio deputati, C. de Castrensianis l. 4. militabantque sub Castrensi sacri Palatii, qui et Castrensis simpliciter dicebatur, l. 3. Cod. Theod. de privil. eorum, qui in sacr. Pal. mil. quâ eâdem lege separantur a Palatinis Scriniorum et ab Admissionalibus ac Largitionalibus Palatinis, quorum hi postremi rei privatae et largitionales titulos exigebant. Vide in utroque Cod. tit. de Palatinis sacrarum largitionum, etc. ac iterum Salmas. et Car. du Fresne Glossar. Ita ergo apud Romanos Graecosque Imperatores dicti, qui Principi Aulaeque ministrabant; atque postea apud Francos, istorum instituta nominaque ut plurimum imitantes, Aulici in Palatinos maiores minoresque (quasi Germanice diceres Ober-und Unter Hoff-Aempter) distincti fuêre. Primas autem tenuêre Palatii Comites, quibus praecipua pacis bellique negotia innitebantur: ad quos a minoribus iudiciis provocatio fuit, exceptis Procerum causis, de
quibus, nisi Regis mandatô, iudicare erat nefas. Atque istôc munere, Merovingorum tempore, unus plerumque fungebatur, quod mutatum, ut videtur, sub Carolo M. plures constituente, ut divisae dignitatis, cuius occasione Pater Avusque Merovingios honore Regiô exuerant, minor, et regnantibus tutior potentia esset. Et, ut conicere licet, ex omnibus, quibus Franci imperitabant, provinciis delecti, qui Aulam colerent, popularibus quisque sua iura dicentes reddentesque. Post in provincias missi, qui Pfaltzgraviorum titulô ornati Caesarum Regumque vice, tribunalia praesiderent, Fiscum Augusti, praedia Salica, reditus Regios curarent, censui praeessent; tantâ equidem auctoritate, ut invitis istis Duci Provinciae, quem dignatione proxime contingebant, statuere quid aut decernere nefas esset, ad Caesarem relaturis, si huius sententia displiceret. Pro magnitudine vero provinciae, uni plures saepe Palatini praefuêre. Et quidem vel unam Saxoniam quinque talibus Dicasteriis, Pfalzis seu Curiis, Cronae nimirum Werlici, post Goslariae, Walhusae, Alstedii et Merseburgi, gavisam, Spec. Sax. Auctor memorat, l. 3. art. 62. nisi Caesaribus forte ista loca destinata, Curias ibi habituris, si adventâssent. Vide infrâ in Palatium. Cum autem quatuor velut insignioribus provinciis Germania fere componeretur, Saxoniâ nempe, Bavariâ, Franconicâ atque Sueviâ, singulas sui Palatini habuêre, coeteris potestate atque dignitate potiores. Inter quos, et absorptis forte duobus reliquis, Saxoniae (qui tamen post Guilielmum, ex Misnica familia, titulô istô uti desierunt) et maxime Palatini Rheni eminuêre, quorum illud praecipuum inter alia munus honosque, ut, vacante Imperiô, iste tractum Saxonicum, qui Saxonicô scil. iure regebatur; hic Rhenanum cum provinciis Francicô iure utentibus, vice sacrâ gubernarent. Coeterum quas ii ante quinque vel seu saecula terras tenuerint obscurum est, quamquam veter. illos Palatinos Rheni, in inferioribus Rheni partibus, longe lateque imperâsse, quidam asserant, Pipinorum, qui apud Francorum Reges e familia Merovingorum Palatii praefecturam obierint, ut volunt, sanguine oriundos. Illud certum, totum circa Heidelbergam, quae nunc
Palatinatus istius metropolis est, tractum alienae tum ditionis fuisse, cuius scil. pars quaedam ad Moguntiae Wormatiaeque Praesules, alia ad Badenses, alia ad alios; quaedam etiam ad Imperium immediate spectârint, quorum pleraque post Palatini pecuniâ, armis aliisque modis sibi asseruêre, praesertim postquam adiuncta Palatinatui Bavaria vires Principibus istis addiderat. Horum vero Palatinorum plures gentes Auctores referunt, Lotharingicam, hassicam, Franconicam, Saxonicam, Suevicam, Guelphicam et denique Wiltelsbachiam. At in tanta rerum caligine, certi quid affirmare non licet. Illud certiori aliquantum fide constat, Fridericum I. Imperatorem fratrem Conradum, maritum Elisabethae Conradô Franconiae Duce et Palatinô ad Rhenum Comite genitae, Palatinatu auxisse. Huius filiam Agnetam duxit Henricus Dux Saxoniae et Luneburgi, atque simul terras istas ac honorem adeptus est. Huius tursum filia Gertrudis, seu, ut alii, Agnes, nupsit Ottoni Comiti Schirensi, et veteri familia Bavariae Ducum oriundo, cuius conditor Arnolfus, Schirensis Comitatus titulô ac conditione uti coactus est, postquam pater Arnolfus cognomine Malus Bavariae Dux ob coeptam adversus Conradum I. atque Henricum Aucupem Imperator. rebellionem, Ducatu istô fuerat multatus. Alii tamen filio Ottonis Ludovico, beneficiô Friderici II. alii, nepoti Ottoni connulbiô cum Agnete ista, obvenisse Palatinutum hunc volunt, etc. Vide Marq. Freherum Orig. Palat. Part. 1. c. 2. et Part. 2. c. 1. Huberrum Thom. I. Leod. de Palat. Orig. P. Pithoeum Observat. de Palatin. Bertium Rerum Germanic. l. 2. c. 10. Lehmannum Chron. Spir. l. 2. c. 6. et 13. Ioh. Aventinum Annal. Boiorum l. 4. p. 383. Pomarium Chron. Saxon. Speculum Suevicum l. 1. c. 19. aliosque complures, laudatos Tobiae Pfnnero l. de praec. Germaniae Principum gentibus c. 3. Addam saltem, Palatinos ad Rhenum divisos in varias esse lineas, Electoralem, Bipontinam, Simmerensem (quae haud pridem exstincta) Neoburgicam, Sultzbacensem, Lauterecciam seu Veldentiam potius, Bircofeldiam et Lucelsteniam, quae eadem hodie cum Veldentia. Praeter quas olim quoque fuêre Ambergensis, Neumarchia (ex qua Christophorus factus est Rex Daniae, Sueciae et Norvegiae A. C. 1438.) Mospacensis, Neostadiana et Lauterensis: quibus etiam nonnulli Leonsteniam accensent. Atque hi omnes originem duxêre, a posteris Ruperti Imperatoris Rom. et Electoris Palatini. Vide de hodiernis Sereniss. huius stirpis lineis passim. Praeter Comites vero Palatinos memoratos, Palatinorum Comitum in Lusatia meminit Lamb. Schaffnaburgensis. A. C. 1057. Comitem Palatinum Ottonem filium in Burgundiae Comitatu, instituisse Fridericum I. Imperatorem, auctor est Golutus Rerum Sequan. l. 2. c. 37. Seriem Comitum Palatinorum Franciae, qui ab ipsis Regni incunabulis, in Regum Palatiis, causis publicis praeerant easque diiudicabant, exhibebimus infra: erat autem eorum et in illa Aula summa auctoritas, ut qui vice sacrâ iudicarent et supremô iure. Unde Theobaldus Comes Campaniae, qui Comes Palatinus erat intra Franciam, secundus a Rege dicitur, in Chronico Mauriniac. et dignitas proin haec Monarchia appellatur Palatini, in l. de Fundatione Gozecensis Monasterii A. C. 1153. ubi de Dedone Comite Palatino Saxoniae. Porro quoque Comites
huiusmodihabuerunt Reges Aquitaniae, ex familia Francica, ut colligitur ex Capitulari Ludovici Pii pro Monasterio S. Crucis Pictav. c. 3. ut et Burgundiae Reges, uti legitur, in Charta Cunradi Regis ann. 6. In Anglia Comites Palatini quatuor recensentur a Cowello l. 2. tit. 2. §. 7. Lancastrensis, Dunelmensis, Cestrensis et Eliensis: e quibus primus hanc dignitatem nactus est Cestrensis, quam Wilhelmus Nothus Hugoni ex sorore nepoti concessit, Comitatum Cestriae ei dando adeo liberum, ad gladium suum, sicut ipse Rex totam tenebat Angliam ad coronam suam: quibus verbis dignitas Palatinatûs innuitur, cuius auctoritatem Regiae fuisse
aequiparatam, dictum supra. Eandem postmodum dignitatem Lancastrensi Comitatui adiunxit Eduardus III. ut de aliis nil dicam, de quibus, praeter Spelmannnum, omnino Car. du Fresne praedictus videndus est in voce Comes. In Regno Neapolitano Palatini Comites Loretelli, qui etiam Comites Comitum dicti, occurrunt sub Normannicis Regibus, in variis tabb. laudatiseidem, Not. ad Cinnamum; eandemque videntur dignitatem in Sicilia obtinuisse, qualem apud Francos, Comites Campaniae, apud Anglos Comites Palatini praefati, apud Germanos Comites Palatini, de quibus itidem supra, et apud Italiae Reges, Comites Lomelli: qualem quidem in Sicilia Comitis Palatini dignitatem videtur habuisse Henricus de Claromonte, qui in Charta ann. 1412. apud Ughellum Tom. 1. p. 268. Admiralius Regni Siciliae et Comes Palatinus dicitur: dealiis, vide supra, ubi de Palatii Comitibus. COMITUM PALATINORUM REGNI FRANCIAE SERIES, EX EODEM AUCTORE. Sub prima stirpe. Gucilio, sub Sigiberto Rege Austrasiae. Trudulfus et Romulfus, sub Childeberto. Tacilo, sub Dagoberto primo, in Gestis Dagoberti c. 37. S. Wandregisilus, sub eodem Rege. Badefridus, pater S. Austrebertae, sub eod. Aigulfus, sub Chlodoveo II. Berthorius, sub eodem, apud Fredegarium in Chron. c. 90. Rigobertus, S. Bertae pater. Andobaldus, sub Chlotario III. Marso, sub Chlodoveo III. Warno, sub eodem et Chilperico. Andramnus, sub eodem Chlodoveo. Chrodebertus, sub Theodorico II. in Vita Leodegar. an idem cum Chuniodebaldo, apud Doubletum. Temulfus denique sub Childeberto II. qpud Gregorium Turon. de Miraculis S. Martini l. 4. c. 6. Sub secunda. Wicbertus, sub Pipino, Anselmus, A. C. 778. Voradus seu Voradinus et Treautus, sub Carolo M. apud Eginhartum. Ragonfredus, sub Ludovico Pio A. C. 817. an idem cum REginero: quorum illius mentio est in Charta huius Imperator. istius in Vita Imperator. eod. annô. Bernardus, sub eodem, Ranulfus, sub eodem, Adhalardus I. sub eod. apud Eginhardum, ann. 822. 23. 24. cui successêre, sub eodem Imperatore, Bertricus, de quo idem; Morhardus, de quo Theganus c. 45. Gebucinus et Ruodbertus, apud eundem Eginhardum Ep. 9. Ansfridus, sub Lothario, Hucboldus, sub Lothario et Ludovico, Rudolfus, sub Ludovico IV. in Annalibus Franc. Fuld. annô 857. Adhalardus II. sub Carolo Calvo, in Capitulis huius tit. 43. Bodradus, ibidem. Hilmeradus, apud Catellum, Histor. Occitan. Boso. Fulco, apud Flodoardum Histor. Rem. l. 3. c. 26. eodem sub Carolo idem dignitatis habuêre. Elduinus, sub Odone. Guido, sub Carolo Simplice. Robertus, sub Rodulfo. Ragenarius, sub Ludovico IV. Et Heribertus III. Viromandensis et Trecensis Comes, sub Lothario. Sub tertia. Hugo Bellovacensis, sub Roberto, apud Glabrum Rodulf. l. 3. c. 3. quam etiam sibi asseruêre Comites Tolosani aliquot, atque in iis Poncius, Wilhelmus et Raymundus Sanctegidianus. Sed hanc praesertim retinuêre, ab Heriberto, ut probabile est, iure quôdam hereditariô ad se devolutam, coeteri Comites Campaniae et Blesenses: qui passim Comites Palatini Franciae; et interdum, suppressô Palatini vocabulô, Comites Franciae aut Francorum vocitantur. Sed et observat Meierus A. C. 863. Comites Flandriae interdum Comites pariter Francorum vel Franciae sese inscripsisse. Certe Comitis Palatini titulum Balduino Flandrensium Comiti tribuit Guilielmus Brito in Philipp.et Balduinus honoris Iure Palatini clarus: proavisque superbus: ut et Mabillonius. Sed vereri se addit Car. du Fresne (apud quem vide Auctores huc sacientes) ne his locis Comites Palatini appellentur, quod Pares Franciae fuerint; quemadmodum Matthaeus Paris A. C. 1249. ait, Episcopum Noviomensem fuisse Comitem Palatinum et unum de XII. Paribus Franciae.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Palatini — • The designation, primarily, of certain high officials in the papal court Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Palatini     Palatini      …   Catholic encyclopedia

  • palatini — see LEVATOR VELI PALATINI, TENSOR VELI PALATINI …   Medical dictionary

  • Palatīni — Palatīni, 1) seit Constantin dem Gr. Alle, die am kaiserlichen Hofe Ämter bekleideten u. den verschiedenen Comites untergeordnet waren, als Geheimschreiber etc.; 2) die Haustruppen, im Gegensatz von den Grenz od. Feldtruppen; vgl. Paladin …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Palatini — обозначение всех лиц, принадлежавших к palatium императорскому двору римских и византийских цезарей. В более узком значении под Р. подразумевался весь персонал, подведомственный заведующему финансами (comes sacrarum largitionum) и управляющему… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Palatini — Recorded in several forms including Paladini, Paladino, Palladino, Palatino, Palatini, and Pallatina, this is a surname of truly ancient origins. It dates back to the time of the original foundation of the Roman Empire although it is probable… …   Surnames reference

  • PALATINI Ludi — quod in Palatino monte celebrarentur, dicti, quibusdam in honorem Iulii Caesaris, aliis in Augusti potius, instituti videntur, vide Alex. ab Alexandro Genial. dier. l. 6. c. 19. et l. 56. c. ult. Et favet posteriori sententiae Dio, qui ludos… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Palatini variation — In general relativity and gravitation the Palatini variation is nowadays thought of as variation of a Lagrangian with respect to the connection.For general relativity Palatini variation gives that the connection is theChristoffel connection. The… …   Wikipedia

  • Palatini (Roman military) — The palatini (Latin for palace troops ) were elite regiments of the Late Roman army mostly attached to the comitatus praesentales, or imperial escort armies. In the elaborate hierarchy of troop grades, the palatini ranked below the scholares… …   Wikipedia

  • Tensor veli palatini muscle — Muscle infobox Name = Tensor veli palatini muscle Latin = musculus tensor veli palatini GraySubject = 243 GrayPage = 1139 Caption = Dissection of the muscles of the palate from behind. (Tens. val. pal. visible at upper right.) Caption2 = The otic …   Wikipedia

  • Levator veli palatini — Muscle infobox Name = Levator veli palatini Latin = musculus levator veli palatini GraySubject = 243 GrayPage = 1139 Caption = Dissection of the muscles of the palate from behind. (Caption for Levator veli palatini visible at right, second from… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”